Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/181

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
134
IOANNIS ZONARAE

5.Iosephi Ant. 7,9−11. Regum 2,16−19 Absalon autem ubi Hierosolyma pervenit, Chuso se accedenti “cur” inquit “patre, cui amicus es, deserto me convenis?” tum ille “divinitus” inquit “electo adero, et eum sequar qui totius populi consensu rex est declaratus.” deinde quid agendum esset percontanti Absaloni respondet Achitophel constuprandas esse paternas concubinas, “ut omnes” inquit “intelligant irreconciliabiles esse tuas adversus patrem inünicitias.” obtemperat ille consilio. sed cum idem decem milia virorum peteret, ut regem Davidem cum suis e vestigio persequeretur fatigatione enervatos, et illum quidem tolleret, hos autem reduceret, Absalon Chusum rogat quid de eo consilio ipsi videatur. respondet ille, non esse id bonum: “nec enim ignoras” inquit “patris tui et militum eius fortitudinem atque rei militaris usum. ego vero censeo e tota provincia colligendum exercitum, et ductu auspiciisque tuis patrem persequendum: vinces nimirum, cum multis in paucos facto impetu.” Absalon caeterique his auditis Chusi consilium laudant, Achitophelis improbato. quae Chusus omnia per Sadocum et Abiatharem sacerdotes Davidi nuntiari iubet. mittunt illi viros qui haec regi significent. verum