Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/182

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
135
ANNALIUM II 5.

Absalon cum id rescisset, eos persequitur. at illi, animadverso periculo, domum quandam ingressi in puteo delitescunt; et deceptis persecutoribus rem omnem ad Davidem perferunt. ille noctu Iordanem transit. caeterum Achitophel tum alium sibi praelatum aegre ferens, tum cladem Absaloni imminentem animo praevidens, domum abit ac se suspendit. David recensens exercitum quattuor milia virorum invenit, eumque trifariam partitur, cuique parti duce praeposito. verum amici cui interesse pugnae pati noluerunt, quod, si cum illo in fugam verterentur, omni spe destituti forent, incolumi vero spem adhuc reliquam habituri essent. populum igitur suum ad pugnam mittit, rogans ut parcerent Absaloni si vicissent commisso praelio Davidici victores Absalonem mula fugientem persequuntur: qui nemus ingressus coma, quam densissimam alebat, magnae quercui implicita adhaesit, mula subter eum progressa. ita dependentem quidam conspicatus Ioabo rem nuntiat. is vero tribus spiculis in cor eius coniectis eum perimit, et victoriae nuntium ad Davidem mittit. qui audita victoria, num viveret filius percontatur, eiusque interitu cognito lamentatur. sed Ioabus regem aggressus suadet ut finito luctu se militum conspectui