fuerunt: cinnyra decem ornata chordis quae plectro, nablum chordarum duodecim quod digitis pulsabatur, parata erant et cymbala aerea magna lataque. habebat porro circa se coetum virorum fortium, quorum illustrissimi triginta et septem rem saepenumero bene gesserant. et cum hostes quodam tempore circa. Bethleemam castra posuissent, rex e puteo qui circa id oppidum erat aquam desideravit. itaque tres ex eius satellitibus per media hostium castra profecti, aquam inde petitam eadem r via, hostibus eorum audacia consternatis et quiescentibus, regi attulerunt. at ille “sic propitins” inquit “sit mihi dens ut aquam hanc non bibam, sanguine virorum et periculo animarum eorum allatam.” neque bibit sed libavit deo.
Post Ioabo mandat ut populum numeret. is etsi id consilium improbabat et rem minime laudabat, tamen cum regem a sententia dimovere non posset, paret ac numerat. invenit Israelitarum octingenta milia bellicosorum et fortium virorum, et quingenta milia Iudaicae tribus, item bellicosorum. verum David statim facti poenitens se peccasse confitetur. et Gad propheta eum iussu dei aggressus “trium” inquit “tibi rerum optio datur,