meis dormientis supponit, viventem ablatum sibi vendicat. quo commento animadverso puerum repeto: illa negat.” altera suum esse viventem puerum affirmat, adversariae mortuum, neque eo se improbitatis progressam esse iurat. corona circumstantium dubitante quo pacto verum diiudicari posset, rex puerum gladio in duas secari partes iubet, et utrique mulieri semissem dari. eam sententiam vera infantis mater graviter ferens atque repudians, adversariae puerum viventem tradi orat: quae vero se matrem eius falso profitebatur, collaudato iudicio dissectionem maturari flagitat. ibi rex puerum viventem ei tradi iubet quae dissectionem deprecabatur: eam enim esse matrem quae pueri caedem tantopere reformidaret, id populo evidens argumentum fuit sapientiae regis.
Omnes ille veteres ingenio prudentiaque superabat. similitudines ter mile composuit, cantilenas quinquies mile; et a cedro auspicatus usque ad hyssopum describendis stirpibus progressus est, naturasque animalium terrestrium, aeriorum, aquatilium, ac proprietates perquisivit et indagavit. invenit etiam ad utilitatem hominum excantationes daemonum, et adiurationum rationes reliquit quibus daemonia fugentur. quam curationem