de magnitudine altaris aenei, de forma aureae mensae, et quae vasa aurea et argentea templo Salomon dedicarit, qui curiosius cognoscere voluerit, is ea tertio libro Regum et in Iosephi Antiquitatibus accurate descripta inveniet. templo cum omni ornatu annis septem perfecto, populoque a rege Hierosolyma convocato, sacerdotes arcam et tabernaculum a Mose facta et sacra vasa in templum transtulerunt, rege et omni populo praecedente, Levitis libantibus et suffientibus. arca, in qua duae lapideae tabulae inerant, in adytum reposita est inter duos Cherubos. sacerdotibus adytum egressis domus gloria domini repleta est, et nubes toti templo circumfusa; unde coniiciebant deum templum ingressum atque ibi habitaturum esse. quibus rebus laetatus rex et tias egit, et populo bene precatus oravit ut numen omnium eorum qui ibi precarentur vota exaudiret. deinde victimas arae admovit: quas deus se benigne accepisse declaravit, igne ex aere emisso, qui in aram delatus omnes victimas consumpsit. his visis deum laudat populus, rex gratias agit; festoque splendide celebrato conventus dimittitur. his peractis rex somniat deum exaudisse preces, tem-
Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/194
Appearance