servitutem traderetur. Ieroboamus autem sacerdotibus creatis araque exSiructa festum celebrat: conscensaque ara cum sacerdotibus adstantibus iam sacrificaturus esset, propheta a deo missus “haec” inquit “dicit dominus: heus ara, erit quidam ex David, nomine Iosias, qui sacerdotes tuos supra te immolabit et ossa eorum comburet. ut autem verba mea vera esse constet, rumpetur ara et pinguedo in ea sita fundetur humi.” statim his dictis et ara rumpitur et pinguedo victimarum effunditur: et Ieroboami manus, quam extenderat prophetam comprehendi iubens, arida facta mansit immobilis, donec precibus a propheta impetrasset ut in integrum restitueretur. quia rege ad cenam invitatus recusat, quod divinitus interdictum sibi esset ne vel panem ederet, vel aquam biberet vel eadem via reverteretur qua urbem ingressus esset: itaque alia via discedit. caeterum in ea urbe quidam pseudopropheta erat, qui Ieroboamum seducebat, eius gratiam aucupans. is cum audisset quae dei propheta et dixisset et fecisset, abeuntem persequitur, et assecutus rogat ut suo hospitio utatur. quod illo recusante ut divinitus interdictum, improbus ille vir “atqui et ego propheta sum” inquit “et ex dei mandato adsum ut sis mensae meae particeps.”
Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/200
Appearance