Cum autem Abias Ieroboami filius aegrotaret, rex uxorem suam plebeia veste indutam ad Achiam prophetam mittit, percontaturam num puer evasurus esset morbum. sed propheta commento agnito “ne te” inquit “dissimulato, Ieroboami uxor; sed marito tuo dicito, quia deo relicto ipse sibi deos conflaverit, et regni amissionem et interitum cum omni familia ei esse exspectandum: praeterea cum populus eius etiam impietatem sit secutus, ne illum quidem fore impunitum. tu vero abi, mulier, filium tuum mortuum inventura, qui cum fletu sepelietur: solus enim ex Ieroboam bonus fuit.” mulier digressa filium mortuum invenit, et prophetae verba nuntiat marito: quibus ille, quippe homo corrupti ingenii, nihilo factus est melior.
Sed Roboamo regnante Hierosolymis, lIsraelitici generis Levitae et sacerdotes et alii ex populo, quid bonum esset intelligentes, relictis suis oppidis Hierosolyma concesserunt. unde Roboami regnum augebatur, quamvis et ipse impietate laeserit deum, et tota Judaica domus dei cultum neglexerit. quamobrem Susacus Aegyptiorum rex cum magnis copiis adscendit Hierosolyma, Roboamo quintum iam annum regnante. qui una cum populo in urbe conclusus salutem a deo votis exposcebant, delicta sua