Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/211

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
164
IOANNIS ZONARAE

dione discedam,” Achabus ad haec “et ego” inquit “et mei omnes tui sumus:” ac convocatis imperii sui senioribus hostis legationem exponit. sed populo eum a deditione dehortato, legatis respondet se quae postularentur facere non posse. eo Syriae rex nuntiato iratus, vallo urbem circumdari et aggeribus cingi iubet. cum autem vates quidam Achabo dixisset, deum traditurum “Ai hostes cum pueris ducum eos invadenti, numerus eorum inventus est ducenti triginta duo; cum quibus circa meridiem convivantibus et inebriatis hostibus est egressus. eos cum Syriae rex vidisset, ministris suis imperat ut ad se vinctos adducerent. verum pueri illos aggressi multos occiderunt: quos pone secutae copiae Israeliticae, derepente facto impetu, Syros in fugam coniecerunt, adeo ut ipse rex eorum vix elaberetur. inde reversus Achabus direptis hostium castris Samariam redit. cui propheta Syrorum aggressionem denuo praedicit. itaque instante vere Syrus Israelitis denuo bellum infert, castris in planitie positis, cum e suis audisset Hebraeorum dei vires in montibus vigere, in vallibus non item. verum propheta denuo pro-