Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/216

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
169
ANNALIUM II 15.

rogante quisnam id dixisset, atque illis ignorare se dicentibus, de forma illus hominis percontatur: quem cum illi hirsutum esse dicerent et pelliceo cingulo cinctum, Eliam esse intelligit, ac centurione cum quinquaginta milibus misso eum adduci iubet. qui cum eum in vertice montis invenisset, ad regem ire iubet. verum ad Eliae preces ignis de caelo delapsus illum cum suis omnibus consumpsit. alii porro totidem a rege missi pari exitio perierunt. tertius ablegatus centurio cum suis militibus cum ad prophetam venisset, procubuit eumque adoravit, poenam deprecatus, quod invitus veniret iussu regis coactus, et oravit ut ipse ad eum veniret. Elias ab angelo amoto metu ire iussus de monte descendit, et regi ait “quoniam ad alienum deum misisti quaerens num evasurus esses, scito te de morbo non surrecturum sed brevi moriturum.” obiit igitur Ochozias secundum Eliae praedictionem, Ioramo fratri regno relicto. qui statuas Baalis a patre Achabo erectas comminuit, ille quidem caetera impius et improbus atque parentum similis.

Elias in caelum assumendus, cum Elisaeo profectus ad Iordanem, vellere aquam percutit: ea percussa dirimitur, ut ambo per siccum