Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/217

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
170
IOANNIS ZONARAE

transirent. deinde Elisaeum petere iubet quid sibi fieri vellet. tum ille “ut gratia spiritus, qui in te est, in me conduplicetur.” Elias etsi votum id grave esse diceret, tamen “si me in caelum assumi videris, compos” inquit “eius fies.” dum haec loquuntur, currus igneus cum similibus equis Eliam abripit. dum sursum fertur, vellus suum Elisaeo iniicit: quo ille accepto Eliam videre desiit. ad Iordanem reversus periculum facit petitae ab Elia gratiae, aqua vellere verberata: quae cum non divideretur, “ubi est” inquit “Eliae deus?” sed cum denuo percussisset, divisa aqua transiit. eo viso quinquaginta filii prophetarum dixerunt “Eliae spiritus in Elisaeo consedit,” eumque secuti sunt. studebant autem exire, quaesituri num spiritus domini Eliam sublatum in montem aliquem deiecisset: quod Elisaeus principio negat, sed instantibus concedit. quare viri quinquaginta toto triduo quaesitum non repererunt. Elisaeum Hierichunte habitantem cives convenerunt, rogantes ut eius loci aquas malas et sterilitatem inducentes mutaret. ille salem in novo sibi vase afferri iubet, allatum invocato dei nomine in