Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/220

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
173
ANNALIUM II 16.

quae cum se nihil habere nisi pauxillum olei responderet, iubet ut multa vasa utenda petat, et in omnia de oleo infundat. quo illa facto, vasa omnia plena esse oleo prophetae nuntiat: quo ille vendito eam creditori satisfacere et quod supersit ad usum domesticum conferre iubet. idem Sunamitidi, cuius hospitio utebatur, orbae liberis praedixerat parituram esse filium; itaque factum est. verum puer iam grandiusculus obiit. itaque mulier ad Elisaeum in Carmelum venit, et pedibus eius advoluta calamitatem suam deplorat. ille discipulum Giezim, dato baculo suo quem puero mortuo imponeret, cum ea abire iubet. sed iurante muliere se non discessuram nisi ipse secum abiisset, paret propheta, puerum in lectulo iacentem invenit, precatus lectum conscendit, puero incubat, in eum sufflat: quod cum septies fecisset, mortuus reviviscit, et matri vivus a propheta restituitur. inde Galgala profectum, cum fame laboraretur, filii prophetarum conveniunt. quibus cum a famulo aliquid elixari iussisset, ille ex agro herbas colligit, quibus et cucurbita silvestris (toxicum id est) admista erat: coctas apponit. illi cucurbita