non obviam egressus esset ac manibus impositis vota fecisset, per indignationem discedit, quasi vero Syria non haberet flumina Iordane meliora, in quibus si lavisset, mundaretur. sed inter abeundum monitus & famulis ut prophetae pareret monitis, quae nihil difficile complecterentur, obtemperat, et septies in Iordane mersus mundatur; ac reversus gratiis prophetae actis confitetur non esse alium deum praeter Israeliticum, petens ut muneris aliquid acciperet. verum illo recusante discedit, Giezis autem eum persequens “propheta” inquit “me misit ut argenti talentum et duas stolas acciperem, quae det egentibus qui illum modo convenerunt.” iis acceptis Giezis ad Elisaeum redit: qui cum factum illius cognovisset, ei dixit “quia pecuniam et vestes a Neemane accepisti, lepra illius tibi et semini tuo adhaerescet.” sic ille leprosus exit.
Prophetarum autem filis ad Iordanem ligna caesum profectis, ut sibi tabernacula constituerent, Elisaeo comitante, cuiusdam securis elapsa capulo ín flumen decidit, is prophetam vocat, et locum monstrat ubi