Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/226

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
179
ANNALIUM II 17.

ingressi urbem rem nuntiant. qua rex audita Syrorum insidias eas esse dicit, suos ab egressu deterret, speculatores mittit. qui in itinere in neminem inciderunt, sed castra plena vestibus et vasis repererunt. tum rex castra populo diripienda dat: unde tanta rerum necessariarum copia exstitit, ut duo sata hordei siclo venirent, et satum similaginis tantidem. est autem satum semimedimnus Italicus. solus autem eius ubertatis fructum non cepit dux ille regius, quemadmodum propheta dixerat, ob abrogatam verbis illius fidem: nam multitudine populi ad portam confluente obtritus est.

Post haec rex Damasci aegrotavit. Elisaeus autem tum Damascum abiit: cuius adventu aeger audito, misso Azahele ex honoratioribus ministris, percontatur an victurus esset, missis etiam muneribus multis. respondet ille paulo post moriturum esse aegrotantem, sed Azahelem vetat id illi dicere, et ipse plorat. ploratus causam sciscitanti Azaheli respondet, deplorare se mala quae ille Israelitis illaturus esset: eum enim Syriae regno potiturum. Azahel ad dominum suum reversus nun-