tiat prophetam incolumitatem illi polliceri: postridie madido reticulo iniecto eum suffocat, ipse regnum invadit.
18.Iosephi Ant. 9,5−6. Regum 4,8−10. Paralip. 2,21−22 At Ioramus rex Iudaeorum (idem enim utrique regi nomen erat) a Gotholia uxore, Achabi filia, ad impietatem devolutus, et fratres sustulit et paternos ministros, et populum eandem sequi coegit impietatem. cui ita viventi nuntium misit propheta cladis imminentis et interitus uxorum et liberorum eius, ob impietatem populique vexationem. neque multo post Arabes bello Iudaeos afflixerunt, uno tantum Ochozia ex regiis filiis non interfecto. Ioramus etiam, ut propheta praedixerat, ex morbi gravitate interiit, anno aetatis quadragesimo, regni octavo, Ochozia filio successore relicto.
Accidit autem ut Ioramus alter, Israelitarum rex, suscepta contra Syros expeditione vulneratus, Ieho Amasis filio apud exercitum cum imperio relicto, ad curandum ictum abiret. sed Elisaeus quendam ex discipulis ad Iehum regem inungendum mittit, ut delectum a deo. qui