Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/238

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
191
ANNALIUM II 22.

est, regno in filium Phacesiam translato, qui patris ingenium et mores referens, a Phacea Romeliae filio occiditur. qui cum interfecto successisset, atque imperium impie ac nefarie administraret, Thaeglaphalasar Assyriorum rex lIsraeliticam regionem aggressus cum multas urbes evertit, tum captivos secum abduxit paene innumerabiles. Ioathamus autem Hierosolymorum rex, vir pius et iustus, et urbis et templi curam gessit, et Ammanitas praelio victor tributarios reddidit. excidium Israelitarum ab Assyriis Nahumus propheta praedixerat, cuius verba ad rem collata sunt post annos centum et quindecim. Ioathamus obiit anno aetatis quadragesimo primo, regni decimo sexto.

22.Iosephi Ant. 9,12−14. Regum 4,16−17. Paralip. 2,28−30 Hierosolymitanus principatus in filium eius Achazum translatns est. qui impius in deum, legibus eius violatis simulacra adoravit et altaria eis struxit et filium suum adolevit. hunc Raason Syriae dux et Phaceas rex Israelitarum inita conspiratione diu Hierosolymis obsederunt. ac Raason quidem aliis urbibus potitus, civibus abductis et