Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/241

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
194
IOANNIS ZONARAE

gionem circumiacentem traduxit. decem igitur Israeliticae tribus, annis nongentis quadraginta septem post exitum ex Aegypto, ducentis quadraginta et mensibus septem postquam relicto Roboamo Ieroboamum peculiarem sibi regem elegerant, translatae sunt. caeterum Chuthaeorum quinque populi, a Persidis loco in quo consederant ita cognominati, Samaria occupàta suos pristinos deos, ut soliti fuerant, coluerunt. deus autem, ut quartus liber Regum docet, leones excitavit, & quibus eorum multi perierunt: aut, ut Iosephus narrat, pestilentia eos invasit; quo malo cum ob iram numinis se premi intellexissent, regem suum orarunt ut Israelitici generis sacerdotes sibi mitteret a quibus Hebraeorum religionem edocerentur: quo facto lues illa grassari desiit. ab Hebraeis Chuthaei appellantur, a Graecis Samaritani.

23.Iosephi Ant. 10,1−3. Regum 4,18−21. Paralip. 2,32−33 Anno Ezechiae regis Hierosolymitani decimo quarto Senacherimus rex Assyriorum Iudaeam invasit. qui cum omnia oppida duarum tribuum cepisset, Ezechias Hierosolymis metuens legatos ad eum mittit, se tributum ei pensitaturum pollicens quod iussisset. Senacherimus autem argeuti talenta trecenta, auri triginta postulavit, et sacramento interposito iis