Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/242

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
195
ANNALIUM II 23.

acceptis se discessurum pollicetur. quibus appensis ipse quidem contra Aegyptum et Aethiopes preficiscitur, Rapsacem autem imperatorem cum alus dnobus ducibus et magno exercitu ad vastanda Hierosolyma relinquit. qui aggeribus ante moenia excitatis ad colloquium evocant Ezechiam. verum is se committere illis non ausus, tres ex honoratis ministris suls ad illos misit. tum illi “si Aegyptiis” inquiunt “Ezechias fretus est, delirat non minus quam qui confracto arundineo baculo innititur, a quo nec a lapsu defenditur et manu vulneratur. talis est Pharao Aegyptius.” haec Rapsaces Hebraice cum legatis colloquebatur. qui cum rogarent ut Assyrio sermone uteretur, ne populus ea quae dicerentur intelligeret, ille magis etiam sublata voce, ut ab omnibus exaudiri posset, rursus Hebraice dixit “ne seducat vos Ezechias dicens, dominus nos liberabit: numquid Samariam liberavit?” his Ezechias renuntiatis vestes suas laceravit, et sacco indutus et humi stratus in rebus desperatis opem divinam implorat, et ad prophetam Esaiam mittit, obtestans ut dei pacem exoret populo. praedicit ille, hostes citra dimicationem superatum iri, et Senacherimum re infecta ex Aegypto reversum occubiturum. scripsit et Senacherimus ad Ezechiam in hanc sententiam “ne extollat te deus, quo fretus es, quo minus Hierosolyma