ptus tum ipsum tum caeteros convivas occidit. deinde Babylonios in urbe relictos noctu aggressus una cum omnibus Iudaeis qui ibi erant perimit. postridie viros octoginta Godoliae dota oblaturos, paucis exceptis qui in agris occultatam supellectilem vestes et frumentum se ei ostensuros pollicebantur, trucidat; iisque rebus et multis captivis acceptis reditum ad Ammanitas parat. his duces quidam Iudaeorum cognitis, cohortati suos et Ismaelem persecuti, captivos recipiunt, illo cum octo viris elapso.
Qui cladi illi superfuerant, Babylonios metuentes, de petenda Aegypto deliberabant. cum autem Hieremias eis manendi auctor esset (deum enim provisurum ne quid mali paterentur; sin abissent, deserturum eos), fidem prophetae non habuerunt, sed spretis eius monitis in Aegyptum et ipsum et Baruchum segum abduxerunt. quo propheta cum pervenisset; quid futurum esset divinitus edoctus popularibus praedicit, Babylonium Aegyptios invasurum Aegyptique potiturum, atque alios occisurum alios in captivitatem abducturum: eaque de causa a popularibus suis lapidibus obrutus occidit. sed quae praedixerat facta sunt: nam quinto post vastationem Hierosolymorum anno Nabuchodonosor Coelesyria occupata, Moabitis