Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/255

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
208
IOANNIS ZONARAE

et Ammanitis subactis, Aegyptoque in potestatem redacta et rege obtruncato, alium provinciae praeponit: Iudaeos qui illic erant Babylonem traducit. ferunt Alexandrum regem Aegypto subacta, cum Hieremias ab Aegyptiis divinis laudibus celebraretur, ossa eius in urbem a se conditam Alexandriam transtulisse.

Propheta igitur, ut iam exposui, sic res futuras praedixit: gens autem Hebraeorum talem sortita est exitum, ultra Euphratem abducta. nam decem tribus Osea Samariae regnante ab Assyriis, post duae tribus cum iis qui captivitati Hierosolymorum superfuerant a Nabuchodonosore captae fuerunt. at Salmanasar Chuthaeorum gentem Persicam Samariam transtulit: Nabuchodonosor vero Iudaeam vastam iacere passus est; itaque mansit per annos septuaginta. inter captivitatem tribuum Samariae decem et Hierosolymorum duarum intercesserunt anni centum triginta, menses septem et dies decem.

2. [Fontes Cap. 1] Liber DanielisCaptivorum puerorum nobilissimum quemque et regi Sedeciae cognatum et e caeteris robustissimos et formosissimos Babylonius castratos

  1. Cap. 2. Iosephi Ant. 10, 10. Daniel 2 cum Commentario Theodoreti p. 1089 1090 ed. Schuizii. pauca sunt ipsius Z[onaras].