paedagogis tradidit, litteris et institutis Chaldaeorum erudiendos, victu de sua mensa illis constituto. fuerunt autem quattuor pueri regii generis et forma et ingeniis praestantes, quorum Danieli Baltasaris, Ananiae Sedrachi, Misaeli Misaci, Azariae Abdenagi nomen fecit Babylonius, quibusque prae caeteris honorem habuit ob indolem disciplinarum capacem. hi igitur adolescentes eunuchum cui parebant rogarunt ne sibi regiae mensae fercula praeberentur, sed legumina, dactyli et alia id genus. ille cum se vereri diceret ne illo cibo extenuatis eorum corporibus ipse a rege male tractetur, tamen pueris petentibus ut decem diebus ita pascerentur et, si corpora sua non mutarentur, ita pergeret, sin extenuari videret, pristinum victum praeberet, obtemperat. cumque non modo nihil eis decedere, sed vegetiores etiam caeteris reddi videret, cibos inanimes eis praebet. ita subtilioribus redditis ingeniis, in omni doctrina Chaldaica et Assyriaca egregie profecerunt, Daniel etiam somniis coniiciendis animum intendit.
Visio Nabuchodonosor et quattuor imperiaCum autem Nabuchodonosor mirabile somnium vidisset cum eiusdem enarratione, utriusque oblitus mane Chaldaeos vates et magos arcessit,