culo ferreo, in herba terrae et in rore caelesti habitabit, deget cum bestiis, cor eius ab hominibus alienabitur et cor bestiae ei dabitur, et septem tempora super eo mutabuntur.” hac visione conspecta rursus sapientes et magos Babylonios convocat, eius significationem scire cupiens. qui cum aestuarent nec significationem somnii reperirent, iterum ad Danielem confugit, narratoque somnio expositionem eius requirit: id eum posse, cum sanctus domini spiritus in eo sit. tum ille “domine mi rex” inquit, “somnium istud in eos vertatur qui te oderunt.” deinde significationem ei exponit hoc modo “arbor magna quam vidisti, rex, tu es, quia magnus et potens evasisti, ac magnitudo tua caelum attingit, et dominatus tuus ad terrae extremitates protenditur” (magnitudinem autem vocabat elationem animi et fastum); “quod autem Ir sanctum vidisti de caelo descendentem” (id est divinum angelum: nam Ir vigilantem declarat, quo natura incorporea innuitur: nam cui corpus est, is somno succumbit; qui non, natura est corporis experte) “quoniam igitur vigilantem illum clamantem vidisti ut arbor exscinderetur et stirps radicum eius relinqueretur etc., futurum est ut regno excidas et commercio hominum pulsus inter bestias degas, gramine vescens. regnum
Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/264
Appearance