tamen non penitus amittes, sed in integrum restitutus recipies: id enim significari stirpe radicum relicta, sic igitur visionem Nabuchodonosori Daniel exposuit. et omnia facta sunt secundum divinum oraculum: nam rex furore percitus ob arrogantiam et superbiam, post septem annos in desertis exactos regnum interea a nemine occupatum recipit, placato deo. et cum annos quadraginta tres regnasset, moritur. huius multos etiam ex veteribus historicis, Berosum Megasthenem Dioclem et Philostratum, meminisse Iosephus refert.
562 a.C.n.Huic defuncto filius natu maior Evilad Marodach [Amel-Marduk] in imperio succedit, qui regem Ioachimum (idem et Iechonias appellatur) a Nabuchodonosore in vinculis habitum solvit et honorifice tractat, muneribus afficit, et perpetuum convictorem habet.
5.[Fontes Cap. 1]Mortuus est 539 a.C.n.Eo quoque mortuo regnum ad fratrem eius Baltasarem transit, qui Cyri ductu et auspiciis a Persis et Medis est oppugnatus. hic proceribus ad compotationem invitatis, cum concubinis suis accumbens atque
- ↑ Fontes Cap. 5 Daniel 5 et 6 cum Theodereti Commentario. Iosephi Ant. 10, 11 § 2 – § 7.