inebriatus, sacra vasa, quae Nabuchodonosor Hierosolymis direpta diis suis consecrarat, afferri iubet, atque iis utitur, quorum usu pater abstinuerat. dumque inter pocula blasphemat deum, videt articulum humanae manus e pariete prodeuntem in tectorio parietis scribere. quo conspecto obstupefactus toto corpore cohorruit, et Chaldaeis ac magis arcessitis, magnis propositis muneribus sententiam litterarum ab eis requirit: sed scriptura illa ignota erat omnibus. quamobrem avia regem tristem conSpicata et perturbatum ait “si Baltasar Iudaeus arcessatur, qui et Nabuchodonosori multa significavit quae nemo alius explicare poterat, is arcanum syllabarum illarum declarabit: est enim sanctus dei spiritus in eo.” statim igitur rex Danielem arcessi iubet, flagitans scripturae illius declarationem citra dissimulationem omnem, etsi triste aliquid portenderet: daturum pollicitus gestandae purpurae et torquis aurei ius et tertiam regni sui partem. Daniel vero muneribus recusatis dicebat scripturam ei obitum portendere, quod ne paternae quidem impietatis poena factus esset modestior, sed divinis vasis cum concubinis ad ministerium esset usus. litteras vero ita legebat “mane thekel phares:”
Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/266
Appearance