Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/267

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
220
IOANNIS ZONARAE

quarum significationem sic interpretabatur “numeravit deus tempus vitae tuae atque imperii tui, cuius perparum superest.” nam vocabulum mane est numerus. sic igitur illud interpretabatur, thekel autem stateram. “itaque ponderato regni tui tempore deus deorsum illud vergere innuit et fractum esse:” nam thekel etiam fragmen significat. phares divisionem interpretabatur, quod regnum eius inter Medos et Persas a deo distribuendum esset. scripturam igitur parietis cum ita legeret itaque syllabas istas componeret sive interpretaretur, rex maerore affectus est. nec diu post prophetae praedictio eventu est comprobata, cum illi Cyrus Persarum rex bellum inferret, a quo et Babylon capta est et Baltasar in captivitate urbis interfectus. sunt qui asserant eadem nocte, qua visus esset articulus scribens, et Babylonem captam et regem caesum esse.

Post urbis captivitatem Daniel a Dario Medo, qui et Cyaxares nominabatur, Cyri avunculo et Astyagis Medorum regis filio, in Mediam translatus omni honore afficiebatur. qua de causa Medorum principes