ei invidentes insidias parant vitae eius. nam cum eum quotidie ter deum adorantem viderent, Cyaxari sive Dario auctores sunt ferendae legis ut intra dies triginta neque deos adoret quisquam neque ipsum regem oret: quam legem qui violasset, in caveam leonum coniiciendum.
rex, qui ignoraret illud in perniciem Danielis strui, edictum huiusmodi proponit. ac caeteris secundum edictum quiescentibus Daniel, qui de more deo supplicabat, a satrapis delatus bestiis obiicitur. rex lapide quo cavea claudebatur signato discedit, eamque noctem insomnem agit sollicitus et dolens. nam etsi Danielem a bestiis non laesum iri sperabat, quippe quem sancto dei spiritu praeditum sciret, non tamen tranquillo esse animo poterat, metuens ne quid ei accideret, nec dei potentiam, ut homo barbarus, satis intelligens. statim vero ut diluxerat ad caveam leonum accedit, Danielem vocat: respondentem extrahi iubet, intactum et salvum videns obstupescit. sed cum delatores dixissent, leones ob saturitatem illum non attigisse, improbitatis illorum odio, intellecta fraude atque insidiis quas prophetae struxerant, affatim bestias pasci