Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/269

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
222
IOANNIS ZONARAE

iubet, iisque iam satiatis accusatores Danielis obiici, ut cognosceretur an leones ob saturitatem homines non tangerent. tum improbis illis statim dilaceratis perspicuum fuit omnibus, vi quadam divina Danielem conservatum esse, obturatis bestiarum faucibus, itaque rex prophetae deum celebrat, eique maiores etiam honores habet.

6.[Fontes Cap. 1] Et hoc quidem posterius accidit: primo autem anno regni Baltasaris huiusmodi visum prophetae oblatum fuit. quattuor animalia mari emergere videbantur, quorum primum leaenam referret, pennis aquilinis: idque a terra elatum pedibus institit, accepto etiam corde humano. mare autem significabat vitam humanam fluctuantem, plurimis iisque assiduis mutationibus et inversionibus obnoxiam: leaena regnum Assyriorum repraesentabat: sublatio a terra imperii illius finem denotabat et potestatis amissionem. quia pedibus hominis insistebat, id subditis par fore innuebat. quia cor hominis ei dabatur, notabat fore ut experientia disceret se hominem esse, neque per arrogantiam ea sibi

  1. Fontes. Cap. 6 Theodoreti Commentarius in Daniel 7 p. 1189–1194. de scaphismo, Plutarchi Artaxerxes c[apitulum]. 16 p. 1019 Frf. de Aridaeo, Plutarchi Alexander c. 77 p. 707. ή καί άλλως – ανεκτήσαν p. 225 v. 13 – v. 20 Theodoreto addita sunt.