fingeret quae naturam humanam excedunt: nam alae etiam praeter naturam bestiae enatae elationem regum illorum significabant, quorum animi superbia nubes transscendebat.
Alterum animal ursae erat simile, et in una parte stabat, ac tres costas in ore habebat: cui dicebatur “surge et ede carnes multas.” ea regnum Persarum denotabat, ob saevitiam gentis et immanitatem. nam Persae atrocitate poenarum omnes barbaros vincunt, scaphismis et excoriationibus supplicia graviora et diuturniora reddentes.
Caeterum quod de scaphismo dixi declarandum est ob imperitiores. duas scaphas inter sese pares coniungunt, ita incisas ut caput, manus et pedes foras emineant, in quibus eum qui supplicio afficitur supinum reclinant, itaque scaphas,clavis inter se compingunt, deinde potionem ex melle et lacte in os miseri infundunt, donec ad nauseam. repleatur, eademque et faciem et pedes et brachia eius perfundunt, et sub dio ad