Hellespontum subegit. cuius filius Cambyses et Aegyptum et Aethiopiam, quae austro obversae iacent, obtinuit. Darius autem Hystaspis filius Scythas vagos domuit: hi versus septentrionem habitant. Xerxes porro Darii filius expeditione suscepta conatus ille quidem est Europam subigere, sed ab Atheniensibus navali pugna victus cum dedecore domum rediit. iam statio in parte significat eos regnum non prorsus amissuros sed eius exiguam partem retenturos. nam cum imperium illud olim totam Asiam Aethiopiam Aegyptum Palaestinam Phoeniciam ipsamque Libyam teneret, reliquis excidit, Media et Perside retentis. vel statio illa in parte referri potest eo, quod Persarum regnum ad tempus otiosum et ignavum sit futurum: nam Alexandro post id subactum mortuo, eius monarchia in quattuor regna est distracta. cum autem successores eius crebris inter sese praeliis vires suas attrivissent, Persae arrepta occasione resumptaque fiducia multum de suo imperio recuperarunt.
Tertium animal pantherae fuit simile, quattuor alis volucribus in dorso praeditum, quattuor etiam capitibus in eo enatis, cui propheta potestatem esse datam ait. hoc animal imperium Macedonicum reprae-