subditi attenuantur et. ad egestatem rediguntur. qui vero tributa detrectabant et libertatem defendebant, eos conculcabat bestia et exterminabat. per pedes autem intelliguntur exercitus, ut quibus regnum insistat et innitatur et ab aliis ad alia transeat. praeterea decem cornua bestiae esse dicit, quae significant id imperium postremis temporibus in multa esse regna dividendum. in medio porro decem cornuum parvum prodire cornu, quo tria alia cornua exstirpentur; et oculos habere cornu illud, et os magniloquum et infestum sanctis. hoc cornu quidam antichristum interpretantur. parvum autem vocatur, quod ex parva tribu Hebraeorum sit oriturum. tres autem de decem regibus eversurum esse. per oculos improbitatem eius et calliditatem innuit, quibus multos sit seducturum. per os magniloquum eius arrogantia et animi elatio declaratur. iam belli adversus sanctos susceptio arguit omne studium adhibiturum esse ut omnes ad suae improbitatis et blasphemiae communionem pertrahat. blasphemiam porro contra deum illa arguunt, cum ait “in sublime verba faciet.”
His propheta subiicit “spectabam donec sellis positis longaevus consedisset, cuius vestis erat niveo candore, capillus instar purae lanae,