Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/285

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
238
IOANNIS ZONARAE

urbs tua.” angelus autem Danieli ait “populus tuus et urbs tua,” quasi indignus esset qui populus dei vocaretur. eadem loquendi ratio et in Mose reperitur, cum Israelitae vitulo a se facto sacrificarent: nam tum etiam prophetae precanti sic respondet deus. ait igitur angelus Danieli et Hierosolyma instauratum iri, et populum esse reversurum et ad annos quadringentos nonaginta permansurum. nam septuaginta hebdomades tantum conficiunt, singulis diebus pro singulis annis supputatis. contractae, hoc est, decretae ac praefinitae sunt. donec inveterascat delictum et peccatum consummetur, hoc est, donec durarit et auctum fuerit peccatum: hoc enim significat inveterascere. iis verbis designat audaciam Iudaeorum et rabiem contra dominum. nam prius etiam multa scelera perpetrarant eorumque poenas dederant, sed revocati fuerunt: postquam autem contra servatorem insanierunt, et ad summum improbitatis pervenerunt peccatumque consummarunt, non amplius revocati sunt. obsignari peccatum et expiari iniustitiam, significat remissionem delictorum a domino iis donatam qui ei credunt: hic enim est qui tollat peccatum mundi. nam obsignari idem est quod desinere, adducere iustitiam aeternam, est ipsum venire in mundum qui est iustitia, redemptio et sanctificatio. obsignari visionem et pro-