igitur a servatoris adventu, per quem solum remissio peccatorum data est et iustitia introducta et prophetarum oracula completa sunt, retro tempus numeret, id expleri deprehendet anno Artaxerxis vigesimo, quo Neemiae concessum fuit redire Hierosolyma: quae in historiae progressu ac serie fusius declarabuntur. quem autem supra sanctum appellavit sanctorum, eum rursus Christum ducem appellat, nomine humano usurpato. ut enim primogenitus novae creaturae et primogenitus ex mortuis dicitur, sic etiam dux appellatur. divus etiam Petrus apostolus apud Iudaeos disserens servatorem vitae principem vocat, quemadmodum in Actis a divo Luca scribitur. ut igitur primogenitus nostrum et princeps a divo Paulo dicitur secundum humanitatem, ita etiam dux a Gabriele archangelo nominatur.
10.[Fontes Cap. 1]Chronologia ad Christum. Sed dubitari queat, qua gratia separatim et non coniunctim numerentur hebdomades, in septem, sexaginta duas, et unam distinctae. non hoc temere fit ab archangelo, sed per haec nova quaedam docet in temporum divisionibus eventura. nam si ab instauratione Hierosoly-
- ↑ Fontes. Cap. 10. Theoder. Comment. in Daniel 9 p. 1245–1253.