Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/292

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
245
ANNALIUM III 10.

et adscensum in sinum paternum, a quo nunquam separatus fuit, et paracleti visitationem divinumque afflatum, sancti eius discipuli, cum divinum evangelium Hierosolymis annuntiassent et praedicationem miraculis confirmassent et turbas hominum ad veri dei agnitionem attraxissent, in gentes dispersi sunt easque illuminarunt. hoc igitur archangelus praesignificans Danieli prophetae ait “confirmabit testamentum multis hebdomas una,” hoc est, vires suggeret multis, discipulis nimirum. ac tempus antegressum et consecutum passionem domini complexus, quo prius Hierosolymis praedicabant apostoli, post etiam orbis terrarum extremitates obeuntes docebant, mox eandem hebdomadem dividit his verbis “in semisse hebdomadis tolletur sacrificium et libatio:” quo declarat finem umbrae legis. deinde subiicit “et super templum abominatio vastitatis.” nam cum haec, inquit, fient, templum pridem sanctum et venerabile abominatio iudicabitur: vel quod post hebdomadem hanc extremam aliquid abominabile in templum introducetur in signum vastationis eius et urbis. quod sub Pilato accidit, qui noctu vexilla in eo collocavit cum imagine imperatoris, quae Iudaeis abominanda erant, cum interdictum esset ne quam imaginem sive humanam sive animalis alicuius haberent aut colerent, dominus item “ubi” inquit