Atque haec ita se habent et piis hominibus persuasa sunt: (11) [Fontes Cap. 1] nobis autem nec viraginis Iudithae res gestae sunt praetereundae silentio, quae Holoferne sublato et urbem et gentem suam conservavit, res vero ita se habet. Nabuchodonosor Assyriorum rex duodecimo regni sui anno bellum suscepit adversus Arphaxadum [Cyaxares] regem Medorum, finitimis gentibus in auxilium evocatis: quod cum et aliae plures et Iudaei negassent, recusata belli societate, Nabuchodonosor iratus iuravit se confecto bello Medico invasurum Ciliciam Damascum Syriam Iudaeam et Aegyptum, ferroque et igni vastaturum et eversurum. igitur Arphaxado Medo acie superato et capto atque interfecto, cum caeteris urbibus tum ipsis Ecbatanis regia illius potitus, copiarum suarum imperatorem Holofernem iubet se iureiurando quo ipse sese obstrinxerat solvere, et cum magnis copiis iis inferre bellum qui Medici belli societatem detrectassent, conservatis iis qui se dederent eorumque urbibus illaesis: contumacibus vero non parcendum, sed et ipsos caedendos et urbes eorum diripiendas ac vastandas esse.
- ↑ Fontes. Cap. 11. Iudith 1–7.