proficisceretur, deposuit ibi apud quendam popularium suorum Gamaelem decem argenti talenta. ductaque uxore suae gentis Anna, Tobiam filium ex ea suscepit.
Enemesare mortuo Senacherimus filius regni Assyriorum successor, cum bello Iudaeis illato foede profligatus esset, domum reversus per iracundiam ex dolore cladis multos Israelitarum occidit. eos Tobitus noctu sepeliebat. quamobrem delatus apud regem cum quaereretur, ipse fugam capit, et facultates eius omnes diripiuntur. necdum dies quinquaginta exierant, cum Senacherimo a suis filiis occiso parricidae perterriti in exsilium profugiunt, et alius eius filius Nachordan regnum paternum suscipit. qui Tobiti cognatum, Achiacharum nomine, suarum rerum procuratorem constituit; cuius intercessione Tobitus rege exorato Niniven revertitur. festo pentecostes, quod septenis hebdomadibus Iudaei celebrabant, Tobitus lauto prandio apparato, filio mandat ut quemcunque fratrum inopem et domini memorem videret, eum ad epulas adduceret. Tobias egressus revertitur, patri nuntians popularium quendam strangulatum in foro iacere. statim abit Tobitus, cadaver sublatum domum portat et post solis occasum sepelit, a sepultura reversus domum non ingreditur, ut qui ex lege impu-