Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/302

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
255
ANNALIUM III 13.

rus esset contacto cadavere, sed iuxta parietem in atrio dormit: in quo passerculi nidulati, excrementa alvi in oculos eius deiecerunt. unde caecatus Tobitus et ad egestatem redactus ab uxore nente alebatur. quae aliquando mercede accepta, auctarii vice haedum etiam rettulerat: cuius balatu audito rogabat num furto sublatus esset. respondente illa dono sibi datum esse, instabat, si furtivus esset, ut suis dominis restitueretur. mulier dolore commota et maritum ob nimium iustitiae studium veluti subsannans “ubi” inquit “sunt eleemosynae tuae et iustitia tua?” iis verbis Tobitus perturbatus et lacrimans mortem a deo exoptat.

Caeterum accidit ut eodem die Ecbatanis Mediae Sarra filia Raguelis a paternis ancillis maledictis lacesseretur, quasi maritos suos suffocaret, cum septies desponsa neque ulli nupta fuisset. nam daemonium quoddam nomine Asmodaeus illos ad eam ingredientes suffocabat. ea contumeliae impatieus de suspendio deliberabat: sed ne patri suo luctui et dedecori esset, ab eo sibi temperat; et ad preces conversa deum invocat, mortem optans et liberationem ab opprobriis, aut clementem melioris fortunae adeptionem, qua et ipsa ignominiam effugeret.