Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/303

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
256
IOANNIS ZONARAE

Utriusque autem preces exauditae sunt, missusque a deo Raphael archangelus, qui et Tobiti caecitatem curaret, et Sarram Tobiae desponderet, et Asmodaeum malum daemonium vinciret ne quid Tobiae noceret Sarra ducta. Tobitus igitur filium Tobiam vocat, multa monet; denique exponit se apud Gamaelem Gabriae filium qui Ragis Medicis degat decem argenti talenta deposuisse, iubet ut ea recipiat reddito chirographo, et comitem mercede conducat. is dum comitem quaerit, in Raphaelem archangelum incidit, qui virili specie illi oblatus profitebatur se scire viam et aedes Gamaelis, et eius fore comitem, eo igitur adhibito, quasi homo esset Azarias nomine, iter ingreditur. iuxta Tigrim fluvium pernoctant: cum autem Tobias fluvium ingressus esset ut ablueret, exsilit inde piscis adolescentem devoraturus. at angelus ut piscem apprehendat et pertractum in terram dissecet hortatur, eiusque cor iecur et fel diligenter asservet.

14.[Fontes Cap. 1] Cum prope Ecbatana venissent, Tobias “frater Azaria” inquit, “quis nobis usus est cordis iecoris et fellis piscis?” respondet ille, cordis

  1. Fontes. Cap. 14. Tobiae 6–14.