Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/306

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
259
ANNALIUM III 14.

compunctos defricuit, albugo inde squamarum instar decidit. viso igitur filio laudat deum; cumque audisset quid ei apud Medos accidisset, egressus est sponsae obviam et bene precatus. Ninivitae autem cum eum videre cernerent, et magnifica dei opera audirent, mirabantur. dixit autem Tobitus filio ut suo comiti mercedem cum auctario daret. verum Tobias “pater” inquit, “aequum est eum semissem eorum omnium quae attuli accipere.” et Raphaeli ait “mi frater Azaria, sume dimidium eorum omnium quae attulimus, et bene ambula.” tum angelus utrumque seducit, et eis opera dei magnifica recensens se Raphaelem esse ait, nec sua sponte venisse sed a deo esse missum: monet ut deum celebrent eiusque in se beneficentiam praedicent. “nam arcanum” inquit “regis celare decet, dei autem opera celebrare et extollere.” illi his auditis ad pedes eius sunt prolapsi: sed cum surrexissent, eum non viderunt amplius. et praedicarunt miracula divinitus in se edita.

Natus erat Tobitus, cum visum amitteret, annos quinquaginta octo, eumque post annos octo recuperavit; et ab eo tempore magis etiam veritus