est deum, et maius virtutis studium habuit. cum plane consenuisset, Tobiae dixit “ego, fili, plane consenui, iamiam moriturus. tu vero cum liberis tuis proficiscere in Mediam. persuasum enim habeo ea quae Ionas de Ninives excidio praedixit eventura esse; Hierosolyma item fore deserta, et templum combustum iri, sed deo urbi reconciliato populum reversurum et eam instauraturum. tu vero legem observato et misericors esto et iustus.” his filio mandatis exspiravit, annos centum quinquaginta octo natus. eo Tobias una cum matre honorifice sepulto, cum uxore Écbatana Mediae ad socerum Raguelem proficiscitur. quem cum et ipsum natu grandem sepelisset, haereditatem eius adit. mortuus est et Tobias, annos natus centum viginti septem, audivitque, priusquam obiret, excidium Ninives a Nabuchodonosore et Asuero captae.
15.[Fontes Cap. 1]Cyri Magni vitaOmnis igitur Hebraeorum populus, ut iam expositam est, ab Assyriis captus et alto translatus est desertis Hierosolymis, neque prius dimissus quam Assyriorum imperium, ut prophetae praedixerant, a Medis et Persis esset eversum, annique septuaginta ab Hieremia designati praeterissent. neque vero alienum hoc loco fuerit Assyrii regni excidium bre-
- ↑ Fontes. Cap. 15. Xenophontis de Cyri disciplina 1, 2.