Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/309

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
262
IOANNIS ZONARAE

quaelibet duodecim principes habebat, pro numero Persarum tribuum. pueri ludos frequentantes iustitiam discebant, eorumque praesides maximam diei partem iure dicundo consumebant. nam inter pueros etiam quemadmodum inter viros mutuae accusationes fiebant de furto, vi, rapina, dolo malo, iniuria et aliis. quos ex his peccasse cognorant, multabant; eos item qui falsum aliis crimen intenderant. docebant item eos temperantiam exemplo seniorum, et continentiam in cibo et in potu. nam apud magistrum capiebant cibum, domo secum panem et obsonii vice nasturtium afferentes: potus eis erat cothon (poculum) profluentis aquae. ante cibum sagittare et iaculari discebant. et haec usque ad annum aetatis decimum sextum aut decimum septimum: ex eo inter adolescentes referebantur, et decennium iuxta curias somnum capiebant, et interdiu quoque magistratibus, cum opus erat, in publicis negotiis operam navabant. rex item venatum exiturus semissem eorum educebat. venabantur autem publice, quod illa exercitatio rei militari non absimilis videretur. assuefaciebat eos ante lucem surgere et frigus et aestum ferre, itineribus et cursibus exercebat,