sis capitalibus etiam: iidem magistratus omnes creabant. quod si quis sive adolescens sive vir instituta violasset, eum seniores curia eiiciebant: eiectus per omnem aetatem ignominiosus erat. turpe habebatur apud Persas exspuere, emungi et flatu plenum conspici, aut urinam reddere alvumve deiicere publice. quae cavere non potuissent, nisi et moderato victu essent usi et labore humiditates consumpsissent.
16.[Fontes Cap. 1] Cyrus igitur huiusmodi Persarum disciplina enutritus et educatus cum adolescentiae annos egressus in virorum numerum relatus esset, omnibus in rebus laudem eximiam est consecutus, avo eius materno Astyage defuncto Cyaxares, qui et Darius dicitur, Cyriavunculus, paternum regnum suscepit.
Caeterum Assyriorum rex imperio in immensum aucto (nam praeter ingentem suae nationis multitudinem Arabes et Hyrcanos subegerat et Syros tributarios fecerat et Hebraeis iam eversis Bactrianos obsidebat et plurimas alias gentes in sua potestate habebat) putabat, si Medorum vires fre-
- ↑ Fontes. Cap. 15. Xenophontis de Cyri disciplina 1, 3–3, 1.