Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/313

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
266
IOANNIS ZONARAE

litibus imperat. interea a Cyaxare arcessitur ut Indicae legationi audiendae adesset, missa veste pulcherrima, ut summo in splendore ab Indis conspiceretur. cum autem Cyrus ad ianuam Cyaxaris cum exercitu venisset, Persicoque habitu ad eum introiisset, aegre tulit ille vestis tenuitatem. Indi vocati referunt se a suo rege missos esse, ut cognoscerent quae causa belli esset inter Medos et Assyrium, eademque ex illo etiam percontarentur, et utrisque dicerent regem Indorum aequitate cognita iis fore adiutorem qui iniuriis afficerentur. ad haec respondit Cyaxares, se quidem nullam Assyrio facere iniuriam, quid antem ille dicat, id eis ex ipso esse cognoscendum. Cyrus item “si quam,” inquit, “Indi, Assyrius iniuriam sibi a nobis esse ortam queritur, ipsum regem vestrum iudicem sumimus.”

His legati auditis abierunt: Cyrus vero, ne suus exercitus desideret otiosus, Cyaxari ait “memini me nuper ex te audire, Armenium neque milites neque tributa tibi mittere, pactis violatis. quod si vis, mediocrem equitum numerum mihi adiungito: effecturum enim confido, adiutore deo, ut et copias et tributa tibi mittat.” assenso Cyaxare pollicitoque, ubi ad