Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/317

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
270
IOANNIS ZONARAE

Croesus et alii foederati dolere; castrisque noctu desertis discedere. mane cum viderent vallum hostium esse vacuum, Cyrus Persas primos traducit, Cyaxaris copiis sequentibus: cumque persequi hostes consultum putaret, Cyaxares autem quidvis mallet, petit ut Medos qui sponte sequi vellent sibi traderet, annuit Cyaxares et praeconem cum Cyro mittit qui Medis ea nuntiet.

Interea nuntii ab Hyrcanis veniunt: Assyriorum hi vicini sunt, gens ob paucitatem subiecta Assyriis, qui ita eis utebantur ut nec in laboribus nec in periculis eis parcerent. tum autem agmen claudere iussi erant, equites circiter mile, ut si quid a tergo periculi esset, id in eos primos verteretur. hi igitur aerumnis suis consideratis legatos ad Cyrum mittunt, qui dicerent Assyrios sibi iure invisos esse: si vellet, se duces fore et adiutores ad eos persequendos, Cyrus rogat an eos adipisci possint. respondent Hyrcani, si vel postridie mane expediti proficiscantur, hostem assecuturos esse. tum Cyrus petit firmari sibi fidem ab eis: pollicentur illi se obsides daturos si vicissim dexteras daret et sacramento firmaret fidem. annuit Cyrus: quod