si re praestarent quae verbis profiterentur, se eis pro fidis amicis usurum, neque deteriore loco futuros quam Persas aut Medos.
His actis Cyrus cum adhuc luceret educit exercitum, Tigrane cum Armeniis comitante; et Hyrcanos etiam exspectare iubet, ut una irent. Medi vero fere omnes Cyrum sequebantur. iubet igitur Hyrcanos praecedere, multoque itinere confecto eorum exercitui appropinquat. de quo a legatis admonitus iubet, si amici sint, citra moram occurrere sublatis dexteris. faciunt illi ut iussi erant. quos Cyrus benigne acceptos dicere sibi iubet quantum absint hostium duces et universae copiae. cum responderent paulo plus parasanga, iubet ducere: ipse cum Persis in medio proficiscitur, alis equitum utrinque adiunctis. cum diluxisset, hostes re cognita partim fugere, partim sine pugna caedi.
18.[Fontes Cap. 1] Croesus antem Lydorum rex mulieres cum curribus noctu ablegarat ut in frigore proficiscerentur (aestas enim erat), et ipse cum equitibus sequebatur. idem et Hellespontiacae Phrygiae ducem fecisse memo-
- ↑ Fontes. Cap. 18. Xenophontis de Cyri disciplina 4, 2–5.