Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/320

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
273
ANNALIUM III 18.

ptivos et viros et equos adducunt. captivos iubet relictis equis domum reverti, agros colere, aedes suas tenere et suis uxoribus liberisque frui, atque idem nuntiare caeteris. unum duntaxat eis fore novum, quod non idem imperaturus esset qui prius: caetera futura eadem esse omnia. illi adorato rege discedunt: Cyrus autem Medis et Armeniis “cenae” inquit “tempus est; eaque parata, viri optimi, utlicuit. vos autem, Hyrcani, deducite eos in tabernacula, principes in maxima, caeteros prout rectum vobis videbitur, cenatote et ipsi: nam vestra tentoria salva sunt et inviolata.”

dum hi iussa exsequuntur, Cyrus Persarum multos mittit qui castra undique servarent, ut et si quis foris accederet non lateret, et qui intus aufugerent deprehenderentur. postridie spolia dividi iubet inter milites, et equos Persis dari, ut et ipsi equites evaderent; et Cyaxari ea eximi quae ei grata esse scirent: Persas suos iis fore contentos quae superessent. “neque enim nos” inquit “delicate sumus educati; et fortasse deriseritis nos, si quid elegans nobis tribueritis, quemadmodum novi multam risus materiam prae-