teros aliquamdiu persequitur, qui ex Cadusiis evaserant, sub vesperam in castra revertuntur. Cyrus vulneratos tradit medicis: reliquos ipse consolatus monet ut suae gentis ducem eligant. interea Gadatas multa et omnis generis munera offert et equos plurimos. Cyrus equos se accipere ait, ut equitatum Persicum ad numerum decem milium expleat; pecuniam auferre iubet et servare donec et ipse eum remunerari posset. suadet ut urbem suam accurate custodiat, ipse vero secum proficiscatur. Gadatas consilio delectatus; compositis suis rebus Cyrum comitatur. cum ad confinia Syrorum et Medorum perventum esset, ubi tria erant Syrorum castella, unum Cyrus vi capit; reliqua duo ipse terrore, Gadatas persuadendo, ut a custodibus dederentur efficiunt.
His factis ad Cyaxarem mittit ut in castra veniat, quo quid facto opus esset deliberarent; et tabernaculum ei a Medis attributum quam pulcherrime exornari iubet, et reliquo apparatu, et muliere cum musicis, quae illi electae erant, in peculiare conclave introducta. accepto nuntio Cyaxares cum Medis equitibus qui manserant proficiscitur. eius adventu