Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/329

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
282
IOANNIS ZONARAE

runt, ipseque Cyaxares; et machinas obsidionales moliri decreverunt. Cyrus vero, qui eam rem brevi confici non posse videret, exercitum in tuta deductum praedatum eduxit, ut et victus abunde suppeteret et labore valetudo militum firmaretur et disciplina militaris conservaretur.

Interea transfugae Babylonii nuntiant Assyrium in Lydiam proficisci et multum auri argentique et omnis generis ornamenta secum avehere. id cum turba militaris ita interpretaretur, quasi metuens sibi opes suas apud amicos deponeret, Cyrus contra, eum socios quaesitum abisse dicens, se ad pugnam instruebat, exploratorem in Lydiam missurus Araspem: nam is eam ad rem aptissimus videbatur. qui amore captus formosae mulieris quam custodiebat, frustra illam appellarat, fidei coniugalis erga maritum etiam absentem non oblitam. meque tamen id Cyro mulier ante dixit, quam amator comminatus esset, si ultro nollet obsequi, vel invitam facturam. tum demum vim verita per eunuchum Cyro nuntiat omnia. qui re audita risit, et Artabazo cum eunucho misso mandat ne tali matronae vim inferret; sed si persuadere possit, se non obstare. ob haec Araspem partim pudore partim metu pertur-