datas notas uxoris agnovisset, cupide profectus cum prope speculas venisset, Cyro nuntiandum curat quis sit: Cyrus eum ad uxorem deduci iubet, cum sese vidissent coniuges et post desperatam coniunctionem consalutassent, Panthia marito Cyri sanctitatem, modestiam et clementiam erga se praedicat. deinde Cyrum convenit Abradatas, eiusque dextera prehensa ait “pro beneficiis in me collatis meipsum tibi amicum, ministrum et socium trado,” cui Cyrus “et ego” inquit “te recipio.”
22.[Fontes Cap. 1] Eodem tempore legati ab Indo venere, qui se gaudere aiebat quod quibus rebus egeret significasset, et pecuniam mittere: si maiore epus esset, ut peteret: et hospitium suum illi offerebat. mandarat praeterea suis ut quidquid a Cyro iuberentur facerent. ad haec Cyrus. caeteros in suis tabernaculis pecuniam custodire iubet, tres autem ex eorum numero proficisci ad hostes, quasi ab Indo ad expetendam illorum societatem missos, rebusque illorum cognitis quamprimum et sibi et Indo renuntiare quid molirentur.
Indis igitur compositis rebus suis postridie profectis, Cyrus omnia quae ad rem bellicam pertinerent
- ↑ Fontes. Cap. 22. Xenophontis de Cyri disciplina 6, 2–4.