Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/336

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
289
ANNALIUM III 23.

laevaque irruebant, a quibus in fuga multi capiebantur. Abradatas milites cohortatus nihil equis parcens instat, provectis una cum eo caeteris quoque curribus, et cum sibi proximis in Aegyptiorum phalangem irrumpit. ac caeteri quidem ut currus fugientes persequendos declinarunt: qui vero cum Abradata erant, obvios impetu equorum prosternunt, prostratos caedunt. nam quecunque falcati currus agebantur, omnia et arma et corpora dissecabant.

in eo inexplicabili tumultu, rotis in tam varia strage exsilientibus, Abradatas aliique curribus excussi caeduntur. at Persae insecuti Aegyptiorum turbatos caedunt, iis qui ordines servabant resistentibus. ibi vero atrox praelium exoritur. nam Aegyptii et multitudine et armis superiores erant, neque Persae stare poterant, sed paulatim recedentes et caedebant et caedebantur, donec ad machinas esset ventum. ibi rursus Aegyptii e turribus caedebantur, et multa hominum caedes edebatur, magnus armorum strepitus, magnus clamor. interea Cyrus aciem adversam persequens cum Persas loco motos videret, indoluit; et iis quos secum habebat sequi iussis