hostes a tergo aggressus multos caedit: quo animadverso Aegyptii convertuntur. ita confusa pugna oritur equitum et peditum. ac Cyrum equus a quodam iacente in ventre vulneratus exsiliens excutit. quo facto statim exclamant omnes et cum impetu cient pugnam. sed quidam e Cyri ministris dominum in suum equum attollit. quo is conscenso videt Aegyptios passim caedi; et ad machinas provectus, turri conscensa prospicit campum plenum equorum hominum curruum, fugientium persequentium, vincentium victorum, neque quidquam amplius cernere poterat quod maneret praeter aciem Aegyptiorum, qui undique circumdati sub clypeis sedebant, cumque iam nihil agerent, multa acerba perpetiebantur. miratus igitur et misertus eorum quod viri fortes interirent, suos a pugna cohibet, ac praeconibus dimissis rogat num perire omnes malint an conservari. iis quaerentibus qua mercede salutem redimere honeste possent, respondet Cyrus, si arma sibi traderent, qui cum eos perdere posset, conservatos mallet, quo Aegyptii audito fidem dederunt et acceperunt.
Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/337
Appearance