Jump to content

Pagina:CSHB47 corpusscriptoru57theogoog.pdf/341

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
294
IOANNIS ZONARAE

Cyrus dum Babylonem proficiscitur, magna Phrygia, Cappadocia et Arabia subactis, e spoliis devictorum equites Persicos haud pauciores quadragies mile instruxit, et omnibus sociis multos captivorum equos distribuit, et multis equitibus, multis sagittariis et ferentariis ac funditoribus innumerabilibus Babylonem adductis urbem copiis cingit. et cum principibus sociorum atque amicis moenia contemplatus adducit exercitum et circum urbem castra locat. cum autem vidisset flumen Babylonem perfluere mediam, consilio suo cum nemine communicato castra cingi iubet fossa lata, et profundissima, forsitan ut custodibus quam paucissimis esset opus. ei operi milites intenti mediocri a flumine spatio fodiunt, egestamque humum versus castra coniiciunt. Babylonii vero deridebant obsidionem, ut qui amplius viginti annorum commeatum haberent. fossa iam absoluta Cyrus observato tempore quo Babylonios per totam noctem potare et comissari cognoverat, fossam versus fluvium (is Euphrates est ut Herodotus tradit) aperuit: aquaque in eam noctu traducta factum est ut alveus fluminis in